

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 19
Simile est,etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo coelorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suae virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem praedicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, praedicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant.